Epistolae S. Francisci Xaverii aliaque eius scripta, ediderunt Georgius Schurhammer S. I. et Iosephus Wicki S.I. Tomus I (1535-1548) Romae: Apud "Monumenta Historica Soc. Iesu", 1944.

Ep. 57. - 16 Maii 1546

57

IOANNI III, LUSITANIAE REGI

EX AMBOINO 16 MAII 1546

I. BIBLIOGRAPHIA: Q 2190; Streit 529. -- II. Auctores: MX I 421-23; Historia del origen y fundación del Colegio de la Compañía de Jesús de la villa de Marchena (apographum recens in bibliotheca Instituti Historici S. I. Romae)1 p. 256b 314; --Polanco, Chron. I 207; Brou I 308-10 381-83. -- III. Textus:

a) Historia. D. Ioannes de Lencastre, primus dux de Aveiro, amicissimus Societatis a primo anno, quo haec in Lusitania radices egit (1540), simulque regis Ioannis III consanguineus et familiarissimus erat2. Ipse probabiliter originale nostrae epistolae a Rege dono accepit. Ab eo descendit D. Maria de Guadalupe Lencastre y Cárdenas, ducissa de Aveiro, quae ob rationes politicas a. 1663 Lusitaniam relinquere coacta est et a. 1665 D. Emmanueli Ponce de León, sexto duci de Arcos, nupsit. D. Maria, benefatrix missionum Societatis celeberrima, collegium quoque fovebat, quod mariti avus Rodericus, tertius dux de Arcos, in oppido Marchena fundaverat 3, eique inter alia a. 1712 duas epistolas autographas, unam S. Francisci Borgiae, alteram nostram marginibus deauratis inter 2 vitra inclusas donavit 4. Quae reliquiae cum suis reliquiariis in altari maiore collegii asservabantur5. Post Societatis in Hispania suppressionem (1767) Xaverii reliquiae in ecclesiam parrochialem principalem S. Ioannis (Matriz) translatae ibique usque ad nostra tempora in altari maiore publicae venerationi expositae sunt.

 
[NOTES]

1 Exemplum nostrum «copiada del Mss. original que posee el Sr. D. José Lobo, vecino de dicha villa» circa finem saec. 19 confectum est. Chronica ad a. 1766 accedit.

2 Rodrigues, Hist. I/1,529; 2,13 134 161-62. A. Braamcamp Freire, Brasões da Sala de Sintra 3 (Coimbra 1930) 400-01; cf. Xav. ep. 8a,3.

3 Madoz II 484, Ducissa D. Maria obiit 1715.

4 «Dádivas de la Señora Duquesa. Había ya imbiado S. Exca. en el año de 1712 dos cartas de a pliego con marcos dobrados, y vidrieras de cristal, una de S. Francisco Xavier, y otra de S. Francisco de Borja» (Historia de Marchena 256b).

5 «Reliquias que tiene este Colegio... Dos cartas de a pliego, que con marcos y vidrieras de cristal dió la Sra. Duquesa de Aveyro D.a María de Guadelupe de S. Xavier, y otra de S. Borja, las cuales se pusieron en los dos Relicarios altos de dicho trono del altar mayor» (ib. 314).