Mansus


Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non & bellicâ virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi
Risplende il Manso —

Is authoruem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatus officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.


HÆc quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi Manse choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore
Post Galli cineres, & Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque si nostræ tantùm valet aura Camoenæ, [ 5 ]
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, & æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, [ 10 ]
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores;
Mollis & Ausonias stupesecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi solis debita vates
Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici, [ 15 ]
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam,
Nec fatis hoc visum est in utrumque, & nec pia cessant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, & variâ sub sorte peractam [ 20 ]
Describis vitam, moresque, & dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Erg ego te Cliûs & magni nomine Phœbi
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum [ 25 ]
Miffus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos [ 30 ]
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo, [ 35 ]
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo
Flaventes spicas, & lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) [ 40 ]
Misimus, & lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Gruides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ [ 45 ]
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens, [ 50 ]
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, & famulas venisse ad limina Musas: [ 55 ]
At non sponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum [ 60 ]
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ
Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voe labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo, [ 65 ]
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet [ 70 ]
Nascentem, & miti lustrarit lumine Phœbus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, & Æsonios lucratur vivida fusos, [ 75 ]
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phœbæos decorâsse viros qui tam bene norit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges, [ 80 ]
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ,
Magnanimos Heroas, & (O modo spiritus ad sit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, [ 85 ]
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madids astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parvâ componi molliter urnâ. [ 90 ]
Forsitan & nostros ducat d marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego securâ pace quiescam.
Tum quoque, si qua sides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divûm, [ 95 ]
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) & totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus
Et simul æthereo plandam mihi lætus Olympo. [ 100 ]