Anno ætatis 16. In obitum
Procancellarii medici.


PArére fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Jäpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro [ 5 ]
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.

Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules [ 10 ]
Nessi venenatus cruore
Æmathiâ jacuisset Oetâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Viddisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit [ 15 ]
Ense Locro, Jove lacrymante.

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ. [ 20 ]

Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ.

Læsisset & nec te Philyreie [ 25 ]
Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te sulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.

Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum, [ 30 ]
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,

Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis [ 35 ]
Horribiles barathri recessus.

At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris
Faucibus eripuisse mortis. [ 40 ]

Colende præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, & ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium Æaci, [ 45 ]
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.