Jan. 23 1646
Ad Joannem Rousium Oxoniensis Academiæ Bibliothecarium



De libro poëmatum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.


Strophe I.


GEmelle cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim, [ 5 ]
Sedula tamen haud nimii Poetæ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio [ 10 ]
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antistrophe.


Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe, [ 15 ]
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi [ 20 ]
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum;


Strophe 2.


Modò quis deus, aut editus deo [ 25 ]
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priore
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus [ 30 ]
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres
Unguibus immanentes
Figat Apollonieâ pharetrâ, [ 35 ]
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.


Antistrophe.


Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus, [ 40 ]
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique Superam [ 45 ]
In Jovis aulam remige pennâ;


Strophe 3.


Nam te Roüsius sui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi polliticum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta [ 50 ]
Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi quibus & ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris, [ 55 ]
Quàm cui præfuit Iön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica
Iön Actæâ genitus Creüsâ. [ 60 ]


Antistrophe.


Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amœnos,
Diamque Phœbi rursus ibis in domum
Oxoniâ quam valle colit
Delo posthabitâ, [ 65 ]
Bifidóque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina [ 70 ]
Authorum, Graiæ simul & Latinæ
Antiqua gentis lumina, & verum decus.


Epodos.


Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo [ 70 ]
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsi,
Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè
Turba legentum prava facesset; [ 75 ]
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro sinu.
Tum livore sepulto, [ 80 ]
Si quid meremur sana posteritas sciet
Roüsio favente.


Ode tribus constat Strophis totidémque Antistrophis unâ demum epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατα   σχεσιν, partim απολελυμενα. Phaleucias quæ sunt, spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.