Psalm 113 in Jerome's Vugate

[1] cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
[2] factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
[3] mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
[4] montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
[5] quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
[6] montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
[7] a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
[8] qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
[9] non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
[10] propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
[11] Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
[12] idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
[13] os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
[14] aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
[15] manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
[16] similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
[17] Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
[18] domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
[19] timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
[20] Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
[21] benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
[22] addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
[23] benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
[24] caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
[25] non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
[26] sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia