Ad Pyrrham Ode V.

Horatius ex Pyrrae illecebris tanquam è naufragio enataverat, cujus amore irretitos, affirmat esse miseros.

Quis multa gracilis te puer in rosa
Persusus liquidis urget odoribus,
Grato, Pyrrha, sub antro?
Cui flavam religas comam
Simplex munditie? heu quoties sidem [ 5 ]
Mutatosque deos flebit, & aspere
Nigris æquora ventis
Emirabitur insolens,
Qui nunc te fruitur credulus aurea:
Qui semper vacuam, semper amabilem [ 10 ]
Sperat, nescius auræ
Fallacis. miseri quibus
Intentata nites. me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti [ 15 ]
Vestimenta maris Deo.