Elegia prima ad Carolum Diodatum


TAndem, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit & voces nuntia charta tuas,
Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ
Vergivium prono quà petit amne salum.

Multùm crede juvat terras aluisse remotas [ 5 ]
Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem
Debet, at unde brevi reddere jussa velit.

Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,
Meque nec invitum patria dulcis habet. [ 10 ]
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,
Nec dudum vetiti me laris angit amor.

Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,
Quàm male Phœbicolis convenit ille locus!
Nec duri libet usque minas perferre magistri [ 15 ]
Cæteraque ingenio non subeunda meo,

Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,
Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,
Lætus & exilii conditione fruor. [ 20 ]

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Jonio quicquam cessisset Homero
Neve foret victo laus tibi prima Maro.

Tempora nam licet hîc placidis dare libera Musis, [ 25 ]
Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,
Et vocat ad plausus garrula scena suos.

Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut positâ casside miles adest, [ 30 ]
Sive decennali fœcundus lite patronus
Detonat inculto barbara verba foro,

Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,
Et nasum rigidi fallit ubique Patris;
Sæpe novos illic virgo mirata calores [ 35 ]
Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat.

Sive cruentatum furiosa Tragœdia sceptrum
Quassat, & effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, & specto, juvat & spectasse dolendo,
Interdum & lacrymis dulcis amaror inest: [ 40 ]

Seu puer infelix indelibata reliquit
Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor
Conscia funereo pectora torre movens,

Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, [ 45 ]
Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo
Atque suburbani nobilis umbra loci. [ 50 ]
Sæpius hic blandas spirantia sydera flammas
Virgineos videas præteriisse choros.

Ah quoties dignæ stupui miracula formæ
Quæ posset senium vel reparare Iovis;
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, [ 55 ]
Atque faces quotquot volvit uterque polus;

Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,
Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quæ fallax retia tendit Amor. [ 60 ]

Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet
Purpura, & ipse tui floris, Adoni, rubor.
Cedite laudatæ toties Heroides olim,
Et quæcunque vagum cepit amica Jovem.

Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ, [ 65 ]
Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danæ fasces submittite Nymphæ,
Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.

Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas
Jactet, & Ausoniis plena theatra stolis. [ 70 ]
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,
Extera sat tibi sit foemina posse sequi.

Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis
Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mœnia claudis [ 75 ]
Quicquid formosi pendulus orbis habet.

Non tibi tot cælo scintillant astra sereno
Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ
Per medias radiant turba videnda vias. [ 80 ]

Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, & riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, & roseam posthabitura Cypron.

Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci, [ 85 ]
Moenia quàm subitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. [ 90 ]
Interea sidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.