Epitaphium Damonis


Argumentum


THyrsis & Damon ejusdem viciniae Pastores, eadem studia sequuti a pueritiâ amici erant, ut qui plurimùm. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuntium accepit. Domum postea reversus, & rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.


Epitaphium Damonis


HImerides nymphæ (nam vos & Daphnin & Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis, [ 5 ]
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes, [ 10 ]
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ sedítque sub ulmo [ 15 ]
Tum vero amissum tum denique sentit amicum,
Cœpit & immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Postquam te immiti rapuerunt funere Damon; [ 20 ]
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, & obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille animas virgâ qui dividit aureâ
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procol pecus arceat omne silentum. [ 25 ]

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longúmque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo. [ 30 ]
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. [ 35 ]
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon,
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, & per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? [ 40 ]
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

'Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit [ 45 ]
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster
Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. [ 50 ]
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ.
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, [ 55 ]
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto; supra caput imber & Eurus [ 60 ]
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quàm culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit & uva racemo, [ 65 ]
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mœrent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, [ 70 ]
Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, [ 75 ]
(Et callebat avium linguas, & sydera Mopsus)
Thyrsi, quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum,
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. [ 80 ]

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, & quid te Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis? ajunt, non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lususque leves, & semper amorem [ 85 ]
Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; [ 90 ]
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales, [ 95 ]
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum [ 100 ]
Passer habet semper quicum sit, & omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens,
Quem si fors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu. [ 105 ]
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut, si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ [ 110 ]
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam? [ 115 ]
Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit,
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes. [ 120 ]
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit [ 125 ]
Pastores Thusci Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; & Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, [ 130 ]
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multum
Displicui, nam sunt & apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique & cerea vincla cicutæ. [ 135 ]
Quin & nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, [ 140 ]
Dum solus teneros claudebam cratibus hœdos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus;
Et quæ tum facile sperabam mente futura [ 145 ]
Arripui voto levis, & præsentia finxi,
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat,
Imus? & argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, [ 150 ]
Helleborùmque, humilésque crocos, foliûmque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm,
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentñm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat [ 155 ]
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite silvæ. [ 160 ]

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arviragumque duces, priscúmque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; [ 165 ]
Tum gravidam Arturo fatali fraude Jëgernen,
Mendaces vultus, assumptáque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camœnis [ 170 ]
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperasse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, & mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitúsque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, & potor Alauni, [ 175 ]
Vorticibúsque frequens Abra, & nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis
Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, [ 180 ]
Hæc, & plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse,
Et circùm gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, & odoriferum ver [ 185 ]
Littora longa Arabum, & sudantes balsama silvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, [ 190 ]
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca, faces, & spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes [ 195 ]
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica Damon;
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? [ 200 ]
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divósque perennes, [ 205 ]
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore Sacro. Quin tu cœli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicúnque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti [ 210 ]
Cœlicolæ norint, silvísque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, [ 215 ]
Letáque frondentis gestans umbracula palmæ
Æternùm perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur & Orgia Thyrso.