Carmina Elegiaca


Surge, age surge, leves, iam convenit, excute somnos,
Lux oritur, tepidi fulcra relinque tori
Iam canit excubitor gallus prænuntius ales
Solis et invigilans ad sua quemque vocat
Flammiger Eois Titan caput exerit undis [ 5 ]
Et spargit nitidum læta per arva iubar
Daulias argutum modulatur ab ilice carmen
Edit et excultos mitis alauda modos
Iam rosa fragrantes spirat siluestris odores
Iam redolent violæ luxuriatque seges [ 10 ]
Ecce novo campos Zephyritis gramine vestit
Fertilis, et vitreo rore madescit humus
Segnes invenias molli vix talia lecto
Cum premat imbellis lumina fessa sopor
Illic languentes abrumpunt somnia somnos [ 15 ]
Et turbant animum tristia multa tuum
Illic tabifici generantur semina morbi
Qui pote torpentem posse valere virum
Surge age surge, leves, iam convenit, excute somnos
Lux oritur, tepidi fulcra relinque tori. [ 20 ]