Lexicography: Practicum #1

The verb recalcitro, -are

Context and Grammatical Constructions

Click on the icon at the bottom right of each passage to reveal a summary analysis of semantics and syntax.

HOR. sat. 2,1,20

Horace writes of the need to flatter Augustus:

...Haud mihi deero
cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem
cui male si palpere, recalcitret undique tutus.

VET. LAT. deut. 32, 15, cod. 100 [Lyons]

Jacob, the chosen one, abandons God.

...Et manducavit Iacob et satiatus est, et recalcitravit dilectus, inpinguavit.

PRAEF. bibl. monarch. in Luc. p. 271,3:

Paul's role in the writing of the Gospels:

Cui Lucae non inmerito etiam scribendorum apostolicorum actuum potestas in ministerio datur, ut... sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret quem diu contra stimulos recalcitrantem Dominus elegisset.

CLEM. ad Cor. 3.1

Clement describes the Christian community at Corinth and quotes Deuteronomy (32:15) to explain the strife that has emerged among the faithful:

Edit et bibit et incrassavit se et elatus factus est, et recalcitravit dilectus.

CYPR. zel. 6

Cyprian describes corrupt behavior among Christians who compete for Church office:

Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione perversus, animositate et livore non hominis sed honoris inimicus

AMM. 14.7.14

The army and Gallus Caesar are allegedly treasonous:

Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae per haec quae strepit incusat iratus nimium quod contumacem praefectum quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem formidine tenus iusserim custodiri.

AMM. 15.7.9

The priest Liberius charged with disobeying imperial orders to depose a bishop:

Hunc (sc. episcopum) per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio

AMM. 22.11.5

The bishop Georgius acts as informer:

Apud patulas aures Constantini multos deinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia disciscebat.

AMM. 28.1.32

The prefect Maximinus disdained the senator Probus:

Maximinus etiam tum praefectus annonae...tendebat, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi...Aginatius quidam vicarius Romae indignissime ferens...familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi...

Textual Note: recalcitantem: V (codex Vat. Lat. 1873, s. IX). recalcitrantem: E (codes Vat Lat 2969, 1445 CE); A (editio Accursii); G (editio G?lenii).

AMBR. Noe 18,65

Ambrose uses Noah and the Ark to create a methaphor of the just man who welcomes virtue and justice:

Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitas, ita ut quas morigeras sibi cernit adsociet. Ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat et recurrit.

HIER. in Gal. 4,15 l. 41

Maturing students rebel against their proselytizer and teacher:

coepi [sc. Paulus] vos ad maiora studia provocare ut libros teneatis in manibus, ut plena eruditionis et sensuum discatis, recalcitratis, irascimini, gravis vobis videtus esse perfectio doctrinarum et in tantum in alios mutati estis adfectus ut me, quem quasi angelum et Christum susceperatis, cui volebatis oculos vestros tradere, nunc habeatis inimicum quia vobis plenam adnuntio veritatem.

HIER. in Ezech. 9.28 l. 369

The chose one (Jacob) lives carnally and abandons God:

Ut saturatus et incrassatus calcitravit contra Creatorem suum: manducavit enim Iacob et saturatus est, et recalcitravit dilectus; incrassatus et impinguatus et dilatatus, et dereliquit Deum qui fecerat eum.

VULG. Deut. 32,15

Jacob, the chosen one, abandons God:

Incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum.

PELAG. frg. Migne suppl. 1, 1560

Human beings in disobedience to God:

Et ideo nusquam nostri sensus impetu in devium aliquod exsilimus; quia ad certas habenas legis in nullo recalcitantes divina auctoritate constringamur.

Textual Notes: recalcitrantes: De Bruyne.

RVFIN. Greg. Naz. orat. 1,90,1

The chosen ones disobey god:

Terga me dedisse confiteor. Unde et velans faciem meam confusione sedi singularis, quia amaritudine repletus sum. Quaesivi et tacere tamquam intellegens quod tempus malum sit, quia recalcitraverunt dilecti et facti sunt filii discedentes.

Textual Note: recalcitaverunt: R (=codex Regionensis 141, s. IX-X), before corr.

QVODV. temp. barb. 2,4,6

A false reading of recalcitrare:

Quid vobis prosunt ista, o miseri? Quid vobis prodest contra deum vos posse rebellare? Vanum est vobis adversus stimulum calcitrare.

Textual Note: recalcitrare: A (=Milan Bibl. Ambrosienne D16 Sup. Saec. XIV); V (=Vat. Lat. 450. Saec. XV); Mai.

AVG. serm. 359,11 coll. Dolbeau 1996 p. 336 l. 272

Leading people to believe in God is like leading an animal, specifically the ass who carried Christ:

Ducebant illi, sequebatur ille [sc. pullus];
Non enim trahebant illi, et recalcitrabat ille.

AVG. in psalm 18 enarr. 2,11

Confessing and loving Christ is contrasted with disobedience:

Ipsum quem mecum confiteris Christum, ipsum ama mecum. Et qui idipsum non vult, recusat, recalcitrat, respuit; non illi est desiderabile hoc super aurum et lapidem pretiosum multum.

AVG. in psalm 24,9

Augustine opines on the verse "docebit mansuetos vias suas" and obedience to God:

Docebit vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi seipsos melius regere possint; sed eos qui non rapiunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis iugum lene imponitur et sarcina levis.

AVG. in psalm 96,5

The faithful are like yoked animals:

Ergo quia isti facti sunt iusti, qui in eum crediderunt; iustificati ex fide, facti sunt sedes ipsius...Quia mansuetos invenit, veluti iumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus iugum eius excutientia, non flagellum eius recusantia.

CHROMAT. in Matth. 9,2 l. 54

Commenting on biblical passage "sint lumbri vestri praecincti in castitate":

In locustis vero quas sanctus Iohannes in esca habuit eos significat qui antequam veniant ad Dei cognitionem vaga et instabili mente per diversa feruntur et contra fidem recalcitrant.

ARNOB. IVN. in psalm 131 l. 8

Obedience to God:

In te recordabitur dominus, quod ad portanda praecepta eius mansuetum pectus tuum, id est corpus tuum, et non recalcitrantem <te> exhibes Christo.

VEREC. in cant. 2,16,10

Jacob disobeys God:

Quo vino [sc. omni peccato] inebriatus Iacob intelligibilis, home sine dubio Christianus recalcitrat et resistit.

VEREC. in cant. 2,16,17

Jacob and iconic disobedience to God because of carnal pleasure:

Necc tamen solum vescendo, sed etiam saturando se Domino recalcitrant.

VEREC. in cant. 2,16,23

Jacob and iconic disobedience to God because of carnal pleasure:

Et ipsos nunc sermo divinus inpulsat, qui saturitate peccati Domino recalcitrant.

CASSIOD. in psalm 24,9 l. 7

The faithful and obedience to God:

Mansuetos utique, non superbos, qui contra iugum lene et onus leve noxia sibi libertate recalcitrant.

ORIGEN in 1 reg. 18

Origen quotes 1 Cor. 1,27:

Iacob manducavit et bibit et repletus est et incrassatus est et recalcitravit dilectus.

VEN. FORT. expos. orat. 9

Of obedience to command???? :

Sequitur monita, festinat implere mandata: quod si recalcitraverit, proiectus contumaciter de possessione discedit.